# Ex Aeliani Historia 436

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/436

mam maris sedem pisces adhaerescunt, horrentes perfrigidam maris tempestatem. Itaque ex ipsis sunt qui arenas pennis ex aggerent, & his tecti seipsi tepefaciant, alij in saxorum angustias compulsi atque com pressi, ibi in protectione à frigore libenter quiescant, alij in pelagi cauernas abditi atque abstrusi summam maris inhorrentem uitant, neque enim in mari imo tam aiunt furentes & inflatas, quàm in summo tempestates cieri & agitari. Ineunte uere, cum coelum serenum est, & dies laeti illucent, & herba prata conuesuunt, plantae uirere incipiunt, tum pisces maris tran quillitatem sentientes, ad extimum & summum mare efferuntur, uagos & saltatorios agunt motus, & tanquam peregre redeuntes, prope à continenti natant. Quemadmodum in sinibus uadosis pisces capiuntur. LXII. CAP.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
