Latin
CAP. LXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 438
Unproofread scanNot analysed yet
tantum existit, ex aquis in eum confluentibus Ranas siquis inijciat, silent: alibi tamen uocales. Seriphij de his Ranis gloriantur, hoc uidelicet fieri munere quodam Perseo diuinitus dato: qui cum rediret cum capite Medusae, &terram lustrasset permultam, cumque ut par crat fessus prope lacum illum somnum capere uoluisset, Ranas strepentes interpellasse: itaque Perseum molestia affectum, à patre loue deprecatu fuisse, ut Ranas clamare prohiberet: Patrem uero eius precationem exaudisse, ac Ranas illius loci perpetui silen tij condemnasse. Theophrastus tamen hanc explodens fabulam, &Scriphiorum uanam gloriationem redarguens, aquae frigiditatem affert causam esse, cur hae mutae sint. Lacus in Pheneo est qui nullos pisceis affert. Cicadas propter frigidam corporis constitutio nem non canere idem ait, quoad sol iam procedente die incaluerit. Cum ex Italia Neapoli Puteolos iter facerem, Ranas perspexi, quarum pars quae ad caput pertinet, repebat, &duobus pedibus agebatur, altera nondum conformata concretioni limos humoris similis trahebatur. Quemadmodum ex Ranis ad coitum mares alliciant foeminas.