# Ex Aeliani Historia 439

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/439

CAP. LXVII. T hominum illecebrae quaedam amoris esse dicuntur, sic Ranae amatorium quiddam in uoce usurpant. Etenim quemadmodum ad captandos amo res suos, homo amans lasciuam cantiunculam cantitare solet, sic suae cuiusdam emissione uocis quam olo lyginem uocant, coitus significationem mas foemnae dar, atque ut eam allexerit, ambo noctem, quòd in aqua non queant coirc, expectant. Interdiu uenereo complexu implicari horrent, at noctu in magna securitate ueneri dant operam. Cum uocalius quiddam quàm sint solitae, sonant, pluuiae aduentum denuntiant. Quod Natricem Rana male oderit, atque incre dibiliter pertimescat, ipsum ideo contra summa uocis contentione exterrere conatur. Ranae sine pedibus nascuntur, deinde aetatis progressu subcrescunt. BYLLII ACCESSIO. De Ranis Aegyptijs. CAP. LXVIII. Aegyptia Egyptiarum genus Ranarum sapientia excellit. ANam si in Natricem inciderit, arundinis frutum obliquum mordicus tenet, & nihil de robore remittens, firmissime retinet. Is igitur eam non potest deuo rare, propter arundinem: non enim ore arundinem complecti potest: ex quo fit ut Rana Natricum uim prudentia superet. De piscibus Armeniae. CAP. LXIX.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
