Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 448
Unproofread scanNot analysed yet
QUARTVS DEVI ET NATVRA ANIMA. VM. DE VOLVCRIBVS. De Aquila. CAP. I. QVILA uiolentum animal &tyran nicum, neque modò in assequendis ad uiuendum necessarijs rapinas facit, sed etiam usu carnium delectatur, nam ad se explendam Lepores, Hinnulos, Anseres ex cohorte, &alia pleraque rapit. Vna tantum ex Aquilarum genere, quae Iouis appellatur, carnes non attingit, sed &ad uictum ei herba satis est: etsi Pytha goram Samium non audiuit, nullam tamen animanem edit. Ex auibus maxime acres &acutos oculos habet, in quam Homerus hoc consentit &testimonio est, in morte Patrocli similem huic aui inducens Menelaum, cum requireret, quem ad Achillem mitteret nuntium, tristem quidem, sed tamen necessarium de morte eius amici. Aquila non solum sibi, sed hominum oculis utilis habetur. In melle Attico eius felle sumpto si cui hebescunt oculiinungantur, plane uide bit, habebitque oculos acutissimos.