Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 452
Unproofread scanNot analysed yet
Quod idem alumna uiri priuati fecisse dicitur, sese nimirum in medios rogos, cum dominus cremaretur, immisisse: sunt qui dicant non uiri, sed mulieris alumnam fuisse. Ex omnibus animalibus maximo studio in foetus suos existit: quare acerrimo odio cum persequitur, quem in nidum inuasisse conspexerit, non inultum, impunitumque dimittit, nec ad repetendam poenarum moderationem quandam rostro utitur, sed illum alis uerberat, &unguibus lacerat. Quemadmodum ab Aquilis terrestres Testudines occiduntur. CAP. Errenas Testudines à se comprehensas ex alto deij cientes Aquilae ad saxa allidunt, &ex contrita Testudinum testa extractam carnem exedunt, conficiuntque. Itaque Eleusinius Aeschylus tragicus poëta de uita migrasse dicitur. Cum enim is in saxo sedens, ex consue tudine institutoque suo &philosopharetur, &scriberet, eius caput à pilis nudum, Aquila saxum esse arbitrata, Testudinem, quam in sublime extulerat, in idipsum deie cit, &sine aberratione ictum dirigens, uirum interfecit. Quemadmodum Lepores uenantur Aquilis. CAP. VII. Epores &Vulpes ad hunc modum Indi uenantur, Dneque enim ad capturam eorum canibus egent: