# Ex Aeliani Historia 452

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/452

Quod idem alumna uiri priuati fecisse dicitur, sese nimirum in medios rogos, cum dominus cremaretur, immisisse: sunt qui dicant non uiri, sed mulieris alumnam fuisse. Ex omnibus animalibus maximo studio in foetus suos existit: quare acerrimo odio cum persequitur, quem in nidum inuasisse conspexerit, non inultum, impunitumque dimittit, nec ad repetendam poenarum moderationem quandam rostro utitur, sed illum alis uerberat, & unguibus lacerat. Quemadmodum ab Aquilis terrestres Testudines occiduntur. CAP. Errenas Testudines à se comprehensas ex alto deij cientes Aquilae ad saxa allidunt, & ex contrita Testudinum testa extractam carnem exedunt, conficiuntque. Itaque Eleusinius Aeschylus tragicus poëta de uita migrasse dicitur. Cum enim is in saxo sedens, ex consue tudine institutoque suo & philosopharetur, & scriberet, eius caput à pilis nudum, Aquila saxum esse arbitrata, Testudinem, quam in sublime extulerat, in idipsum deie cit, & sine aberratione ictum dirigens, uirum interfecit. Quemadmodum Lepores uenantur Aquilis. CAP. VII. Epores & Vulpes ad hunc modum Indi uenantur, Dneque enim ad capturam eorum canibus egent:

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
