# Ex Aeliani Historia 462

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/462

Interea accipiter quoad uiuit, cum apud Aegyptios egregic charus deo esse existimatur, tum post exceslum è uita futura ostendere, ab eodemque somniorum significationes proficisci, atque apud eosdem populos tripoda accipitris aliquando fuisse, unde oracula consulentibus diuino instinctu afflata funderentur. Perdices Paphlagones duplici corde Theophrastus confirmat. In Bisaltia duplex iecur lepores Theo pompus ait habere: Apion uero nisi nugatur, Ceruos locis quibusdam quatuor renes habere. Idemque affert, Oeneo in Menide regnante, bicipitem Gruem apparuisse, tumque Aegyptum feracem extitisse: atque sub alio rege quadricipitem auem uisam fuisse, & quanta antea nunquam Nilum alluuione redundasle, frugumque ubertatem mirificam fuisse. Quadricornem Ceruum Nicocreon Cyprius habuit, quem Pythio consecrauit. Ego Bouem quinque praeditum pedibus uidi, sacrum & dedicatum deo, qui colitur ad Ale xandriam in luco ubi Perseae arbores consitae, perpulchra umbra opacant: pedem is in armis appensum habebat cum ad ingrediendum adiuuantem, tum absolute sactum. Quemadmodum Aegyptij Accipitrem colunt. CAP.XVII.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
