Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 463
Unproofread scanNot analysed yet
Ccipitrem Apollini consecrant Aegyptij, &ueAnerantur. Oron sua lingua Deum hunc appellant. Auem autem eiusmodi Thaustum nominant. Cum Apolline idcirco conuenientiam habere aiunt, quòd de auibus soli Accipitres semper nullo negotio aduersos solis radios intuentur, neque intentis oculis sursum uersus iter suscipere grauantur, nec diuina flamma offenduntur: ijdem ipsi serpentibus &uenenatis bestijs inimicissimi sunt, nec enim ipsos serpens, nec Scorpius, nullaue alia mala bestia latere potest: nullas fruges exedunt &conficiunt, sed &carnes uorant, &sanguinem exsorbent, ijsdemque suos alunt pullos: ad libidinem sunt inflammatissimi: os tbiae illorum si ad aurum admoueatur, sic ipsum illecbra quadam mirabili ad se allicit, quemadmodum Heracleotem lapidem sua ui praedicant quasi praestigijs &captionibus ferrum ad se attrahere.