# Ex Aeliani Historia 463

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/463

Ccipitrem Apollini consecrant Aegyptij, & ueAnerantur. Oron sua lingua Deum hunc appellant. Auem autem eiusmodi Thaustum nominant. Cum Apolline idcirco conuenientiam habere aiunt, quòd de auibus soli Accipitres semper nullo negotio aduersos solis radios intuentur, neque intentis oculis sursum uersus iter suscipere grauantur, nec diuina flamma offenduntur: ijdem ipsi serpentibus & uenenatis bestijs inimicissimi sunt, nec enim ipsos serpens, nec Scorpius, nullaue alia mala bestia latere potest: nullas fruges exedunt & conficiunt, sed & carnes uorant, & sanguinem exsorbent, ijsdemque suos alunt pullos: ad libidinem sunt inflammatissimi: os tbiae illorum si ad aurum admoueatur, sic ipsum illecbra quadam mirabili ad se allicit, quemadmodum Heracleotem lapidem sua ui praedicant quasi praestigijs & captionibus ferrum ad se attrahere.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
