# Ex Aeliani Historia 464

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/464
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/464

CAmetsi alis penna frequentibus magna Struthio praedita est, à terra tamen nec tollitur, nec in subli me fertur, at celerrime duabus alis explicatis graditur, quas uentus tanquam uela implens propellit: uo lare autem nescit. Et si permulta qua parit, non tamen omnia ad frugem perducit: ad foecunda ab infoecun dis secernit, tantumque frugiferis incubat, simul & ex ijs pullos excludit, & sterilitate affecta, eis ipsis editis pupillis alimenta praebet. Quòd si quis eam insectetur, propter corporis grauitatem uolando effugere nequit, sed duntaxat explicatis alis, gressu ipso effuge re aggreditur: sin propior facta est, ut capiatur, obuios lapides sic pedibus retro ad hosteis uersus tanquam funda iaculatur. Ex minima origine in maximam crescunt magnitudinem Crocodilus, Struthio magna Elephantus. CAP. XX. TAec tria ex minimis euadunt maxima animalia, ex aquatilibus, Crocodilus: ex uolucribus, magna Struthio: ex quadrupedibus, Elephantus. Iuba rex Elephantum scribit patri suo fuisse, qui multa secula uixisset, nempe qui emanasset, & per manus traditus fuisset, usque ab huius alta stirpe. Et Ptolemaeo Philadelplio Aethiopem Elephantum fuisse, qui uel multas aetates uixisset, uel ex hominum consuetudine, uel institutione mansuetissimum: atque idem ipse ait, se uidisse Elephantum Seleuci, coonomine Nicanoris, qui usque ad Antiochorum postremam expugnationem uixisset. De eiusdem natura. CAP. XXI. IN Struthionis uentre, cum is à sordibus expiatur, Ilapides inueniuntur, quos haec postea quàm deuorauit, in omaso prope reticulum diu asseruatos conco quit: ij sane ad efficiendam oculorum medicinam salutares sunt: atque illius adeps & nerui auxilium & salutem neruis hominum afferunt.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
