# Ex Aeliani Historia 466

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/466
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/466

Struthio uero quoniam amore, quem erga foetus suos acerrimum habet, flas grans sitienter cum eis uersari cupiat, ex inquisitione pastus reuertitur, ac nimirum priusquam in nidum introcat, huc illuc uersans oculos, circumspectat, quòd metuat ne quis sese speculetur. Deinde ardentissimo pullorum studio uicta, etsi ferrum splendescit, ita tamen alis passis, tanquam uelis contento fune explica tis, intra nidum mirabiliter ingreditur: nam cuspidato ferro transfixa, accrba morte afficitur? Venator uero repentinus eò accedit, simul cum matre pullos capit. GYLLII ACCESSIO. Deeadem. CAP. XXII. Tsi Struthiocamelus quandam similitudinem LCameli gerit, tamen inter uolucres numeratur. Non tamen ijsdem insidijs quibus aliae aues attentatur, sed Equis, & Canibus, & uinculis comprehenditur. Ea magnitudine est, ut in lato dorso infantem puerum ferre possit. Illius tibiae procerissimae, & Ca nelorum similes frequentibus compactae sunt squamnis: excelsum item caput, & paruum: longum etiam collum, & Cyanei coloris: oculi magni: rostrum breue, acutumque: molles plumae: ungula fissa. Cum effugere non quit, intra arbusta aut umbrosa loca caput abscondit, quòd ea corporis pars caeteris debilior sit. kk De De Cycno. XXIII. CAP. TOminibus Cycnus praestat, non modò enim Inouit quando ipse appropinquat ut moriatur,

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
