Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 467
Unproofread scanNot analysed yet
sed ut placatissime &lenissime mortem ferat, à natura est praeclarissimum donum consecutus: in morte enim nullum acerbi doloris sensum inesse se in optimam spem induxit. Homines autem quod nesciunt, id &exhorrent, &summum malum existimant. Olori tanta animi est tranquillitas in extremo uitae spiritu, ut sibi tanquam naeniam canat. Quod autem non angore atque molestia implicatus eum extremum cantum edat, Socrates testatur: sed potius alacri anmmo affectus. Neque enim qui animo dolorem capit, bilem ducit cantu: Neque modò ad mortem, uerum etiam ad pugnam fortis est. Iniuria item non Iacessit, tanquam sanè moderatus &uir prudens, sic lacessenti &insidianti de animi robore nihil concedit. Caeterae qui lem aues cum eo pacem habent, &quasi foederede uinciuntur: ab Aquila uero saepe hostiliter appetitu, nunquam tamen uincitur, sed eam prouocantem animi non solum robore, sed iure etiam optimo uincit. In mari Aphrico, Aristoteles ait Olorum gregem saepe apparere, &cantum tanquam ex choro quodam consonanti, suauem quidem, at lugubrem, &uelut ad misericordiam inclinantem à praetern auigantibus exaudiri. Fon tes, lacus, paludes, aliaue loca aquis redun dantia incolere solent, ubi earum rerum periti dicunt eos musicas rationes exercere. Cycnis sedes &com morationes sunt in lacubus, paludibus, stagnis, &perennibus fluuijs, quorum confluens moderate &sedate sertur. Suapte natura pacati sunt, ad senectutemque perueniunt non sibi grauem. Robori quo magno praediti sunt, confidentiores existunt: non tamen ut inique in caeteras aues dominentur, sed ut lacessiti iniurias propulsent: facile Aquilas prouocati uincunt. De Ansere. XXIIII. CAP. N Aegio Achaiae urbe praestantem forma puerum, Thomine Amphilocum, sicut Theophrastus refert, Anser amauit. Nam cum in Aegiensi custodia is puer