Latin
CAP. XVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 47
Unproofread scanNot analysed yet
Tubarum enim clangor uastum clamorem efficit, ipsique homines armis concrepantes, clypeos uidelicet hastis contundentes, &ululatum tollentes, strepitu undique omnia circumsonare faciunt: tum uero partim in terra ignem incendentes, partim n sublime tollentes, ac tanquam funda eum contorquentes, partim ignitos torres iaculantes, atque etiam ongas faces in ferarum oculos magna ui inferentes, &intrudentes, eis haec omnia aegre intuentibus, timo rem afferunt. Vnde adeo impelluntur, exterrenturque, ut interdum in foueam, quam antè declinabant, detrudantur, &compingantur. Quemadmodum elephanti fossas AP. XXI. transeunt, CVm elephanti fossam transilire non queunt, de his unus aliquis in hanc sese demittit, &transuter sus fossae stans, partim uacuitatem occupat, partim pon tis se uicarium praestat. Caeteri supra hunc gradientes transmittunt, &euadunt, simul &eum, qui pontis lo co erat, hoc modo ex fossa conseruant. Superiore enim ex loco quispiam porrigit pedem, quem is qui infra est promuscide circumplicat, reliqui autem uirgultorum fasces deijeiunt, ad quos ille, cum sortissime, tum cautissime pedibus adnitens, ecleri ascensu subtrahitur.