# Ex Aeliani Historia 474

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/474

Eius capitis uertex colore partim albo, partim caeruleo, partim purpureo distinctus: crista caret: quaedam rubra appendicula carnea ex eius summo rostro per superiorem rostri accliuitatem, tantopere eminet, ut digiti longitudine inferius dependeat, quàm rostrum ipsum, quod quidem ipsum ea superintegitur, ut hoc nisi è transuerso uideri non queat. Hanc quidem appendiculam cum pastum capessit contrahit, ut quae antea digito longior, quàm rostrum propendebat, modò contracta ad rostri longitudinem non accedat. Huius plumae tum Accipitris speciem similitudinemque gerunt, tum extremae albae uisuntur: cruribus est procerissimis, eiusdemque ungues similiter ut nostratium aduncitatem habent, & distinctionem. Illius quem uidi corbus & rotundum erat, & Pauonis excelsitatem supe rabat: oculorum ambitus caeruleo & purpureo colore efflorescebat, & perinde ut Accipitres acri atque acuto uisendi sensu uigebat. Cum quispiam ad gallinam appropinquat, totus inhorrescit, plumis & graclu superbo exterrere accedentes conatur: gallina illius alba erat, & Pauonem cum plumas caudae amisit, referebat. GYLLII ACCESSIO. XXXIII. De Gallina. CAP. Allina ardet studio & amore pullorum: primum enim ut Circum auem rapacem supra tectum gyros 1l agere agere cognoscit, statim uehementer uociferatur, & cer uicem iactans, atque in gyrum contorquens, caputin altum tollit, ac omnibus plumis inhorrescit, tum explicatis alis timidos pullos, & sub alato tegmine pippientes protegit, auemque procacem retrocedere cogit: Deinde eos ex latibulo plumeo prodeuntes studiose pascit.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
