Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 475
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum nimirum erga filios amorem, non modò in hominum, uerum etiam in serpentium, atque imanium ferarum corda inseruit deus, ut uipera uila fue rit, quos peperisset, lingua lambere, &tanquam expolire ut prudenter dictum sit, procreationem suam tam chari omnibus animalibus quàm animam esse. Galli item, auesque reliquae, sicut Ciccro ait, &quietum requi runt ad pariendum locum, &cubilia sibi nidosque con struunt, cosque quàm possunt mollissime substernun, ut quàm facilime oua seruentur: è quibus pullos cum excluserunt, ita tuentur, ut &pennis foueant, ne frigore lae dantur, &si est calor à solc, se opponant. Cum autem pulli pennulis uti possunt, tum uolatus eorum matre prosequuntur. Contra homines saepe non modò alutm, sed etiam cum plurimos liberos susceperunt, ut ne multiplicentur, eos de medio tollunt, ac nimirum cum matribus ctiam uenereo complexu iunguntur. Quod sanè ut tel ipsis beluis scelestum ac nefarium facinus putatur: ita Cyro &Parysatidi Persae pulchrum &legitimum uidebatur: nam Cyrus matrem nefariè &turpiter ama uit, &uicissim ab ea impie redamabatur.