Latin
CAP. XXXIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 476
Unproofread scanNot analysed yet
Cum refrigeratio ei necessaria est, tum passis pennis &in anteriorem partem reflexis, ex sese corpus suum opacans, caloris uim frangit, &propulsat. Si retro atque à tergo uentus flat, alas paulatim pandit, atque uentus interspirans auras &molles &suaues ei afflat, unde is refrigeratur. Quòd si laudatur tanquam formosus puer aut mulier pulchra, corporis praestantiam belle ostentat, sic is ipse pennas ornatè &ordine erigit, ut uel florido prato, uel uariae picturae similis esse uideatur. Ac uero ante pictorum oculos se ad imitandum exponens, abunde sui pingendi potestatem facit, &spectatorem conspectu suo expleri facile patitur: Et quaquauersus conchatam caudam intorquens, &gemmatiorem &uariam magis quàm sint Medorum Persarúmue uestes, suam stolam ambitiose admodum &clate ostentat. Ex Barbaris ad Gręcos exportatus esse dicitur.