# Ex Aeliani Historia 476

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/476

Cum refrigeratio ei necessaria est, tum passis pennis & in anteriorem partem reflexis, ex sese corpus suum opacans, caloris uim frangit, & propulsat. Si retro atque à tergo uentus flat, alas paulatim pandit, atque uentus interspirans auras & molles & suaues ei afflat, unde is refrigeratur. Quòd si laudatur tanquam formosus puer aut mulier pulchra, corporis praestantiam belle ostentat, sic is ipse pennas ornatè & ordine erigit, ut uel florido prato, uel uariae picturae similis esse uideatur. Ac uero ante pictorum oculos se ad imitandum exponens, abunde sui pingendi potestatem facit, & spectatorem conspectu suo expleri facile patitur: Et quaquauersus conchatam caudam intorquens, & gemmatiorem & uariam magis quàm sint Medorum Persarúmue uestes, suam stolam ambitiose admodum & clate ostentat. Ex Barbaris ad Gręcos exportatus esse dicitur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
