Latin
CAP. XXXIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 478
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem ex eo ipso co ipso homines magnam laetitiam, uoluptatemque capiunt, ideo circa ipsius curam cibariorum perspiciunt, diligenterque illum alunt. In magnificis splendidisque domibus Porphyrio Iudicra delectatio est, quarum intra claustra facer &solutus errat. Pauonem, ut formosus sit, luxuriose tamen uiuentes homines comedunt: cuius pennae magnum quidem ornamentum habent, sed is sine corpore existit. Porphyrionem cibi gratia in coenis apposuisse hominem scio neminem, nec Calliam, nec Ctesippum uiros Athenien ses, nec Hortensium Romanum, quos è multis lurco nibus paucos mihi commemorasse satis fuerit. De amore Porphyrionis erga suos contubernales. XXXVI. CAP. DOrphyrio praeterquam quòd &riualis est, &obtrectator, ea sanè etiam naturae indole praeditus est, ut eorum, quibuscum usu coniunctus est, amanissimus esse dicatur: eum ipsum &Gallum in eodem uersari domicilio percepi, easdemque ambulationes &equalia spacia conficere solere, eisdem uesci cibis, conmuniter puluierulentis uti uolutionibus, mirificumque ex his rebus amorem inter se mutuum contraxisse. At enim cum utriusque dominus festo quodam die cum sodalibus, ut epulare sacrificium faceret, Gallum occidisset, Porphyrio conuictore priuatus, tantum doloris accepit, sibi ut inedia mortem conscisceret.