Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 480
Unproofread scanNot analysed yet
GYLLII ACCESSIO. CAP. XXXVIII. De Perdicum libidine. Lcarchus scribit Perdices, &Passeres Caturnices Cnon modò cum uident soeminas, semen emittere, sed etiam cum earum uocem audiunt: causam esse in animo impressionem, quod ipsum coitus tempore co gnosces, si contra eos speculum posueris: Nam ad maginem suam, quae inaniter in speculo repraesentatur accurrentes, semen emittunt: eos uocat Caccabas Alemenes, qui genus cantiunculae composuit Caccabidum, proftens se id à Perdicibus cantare didicisse. Itaque Chamaeleon Ponticus dicit antiquos musicam excogitasse ex auibus in solitudine cantantibus. Non omnes tamen Perdices caccabant. Theophrastus in eo opere quod conscripsit de uaria uoce eiusdem generis, Athenis inquit eos caccabare, ulterius autem πιτυβίξειν. Menecles primo libro dicit, Pygmeos cum Perdicibus &Gruibus belligerari. In Italia Perdicum genus infirmo uolatu utitur, &tenui habitu est. Cirrhei Perdices carnem minime esculentam habent. Borotiae Perdices propter pastiones aut non transeunt in Atticam, aut si transmittunt, uocem mutant, &caccabant. Pariunt ex sese saepe quindecim aut sexdecim oua. De Perdicum partu. CAP. XXXIX.