# Ex Aeliani Historia 481

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/481

Erdicum foetus intra ouum etiam nunc circumplicatione testarum comprehensi, à parentibus sui exclusionem ex ouis minime expectant, sed per se ipsi tanquam fores pulsantes, oua elidunt, & iam soras eminentes scipsos impulsu suo impellunt, ouique etiam nunc regumento circumuestiti, currunt, atque ex dimidia testae parte, si adhuc tergo adhaerescat, semet expellentes, uelocissime ad cibi inquisitionem prosiliunt, ac postquam pedes extra oui testam posuerunt, statim cursu maxime ualent, ut Anaticularum pulli, primum ut lucem aspiciunt, continuo à partu natant. De astutia Perdicum. CAP. XL. X Perdicibus qui uocis contentione & cantu uaElent, & linguae facultati confidunt, quique pugnaces & ad certamen habiles sunt, se minime dignos credunt, qui ad extruendas mensas capiantur: unde sit, quia minus contra uenatores de sua libertate depugnent, ut comprehendantur, sibi praefidentes, quod à caede studiose ad cantus & certamina seruabuntur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
