Latin
CAP. XVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 49
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem cicuris elephanti moderator, coniugem non illam quidem amabilem, sed sanè diuitem haberet, amoris oculos primum ad alteram aliam adiecit: deinde eam uxorem ducere studens, alteram priorem strangulauit, ac prope ab elephanti pręsepi homo praecipiti consilio non defodit modò, sed alteram quam amaret, in matrimonium duxit. Elephantus autem cum tanti facinoris conscientia incitatus, tum uero uapte natura à malis abhorrens, nouam uxorem eò perduxit, ubi humata altera iaceret, cadauerque dentibus refodiens &denudans quae dicere nequiret, ex ipsis operibus haec mulieri ostendere conabatur: eam edocens, quibus esset moribus praeditus is, cui ipsa nupsisset, De partu elephantorum. CAP. XXIII. GLephanti partus in caput procedit ad lucem. ParEtus magnitudo est instar integrae aetatis, &iustae magnitudinis porci. Nec uero si quis hunc à partu recentem contigerit, matres indignantur. Plane enim noscunt non animo quidem laedendi contrectari, sed ad ludicram delectationem, &blanditias suscipi, esseque hominis naturam ea excelsitate animi, suo ut partui adhuc tantillo incommodare nollet. Postea autem quàm in foueam inciderunt, &se iam teneri sentiunt, animaduertentes exitus locum nullum eis relictum esse, cum eos pristini animi, tum libertatis capit obliuio: tum uero facile cibos ex largientibus sumunt: tum si quis praebeat, libenter hibunt, atque uinum si in promuscides effundas, sine recusatione admittunt. Decharitate, &pietate elephantorum.