# Ex Aeliani Historia 490

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/490

LIBER cleis, & caeteris in rebus ex maxime raro foeminarum genere fuit, & uero ab omni stupro integram castamque se marito conseruauit: quippe quae ut uiuentem eum studiose & diligenter coluisset, sic posteaquam è uita excessisset, sc fidissimam & ab omni libidine continentem humato coniugi praestans, urbanas commorationes, & domum, in qua mortuum uidisset maritum, adeo male odit, ut prae merore ad sepulchri monumentum, ubi sepultura affectus ille esset, miserrime commoraretur. Haec igitur foemina cum aestiuo anni tempore Ciconijs pullorum suorum uolatum experientibus, unus & infirmissima aetate, & alarum debi litate delapsus, alterum crus fregisset, eiusmodi casum intuita, se cognito morbo, misericordem pullo praebuit, nam & uulnus obligauit, & medicamentis & cibo potioneque adhibitis cicatricem obduxit, & ad incolumitatem perduxit, atque iam ad uolatum confirmatum, è manibus dimisit. Hic admirabili quadam naturae intelligentia non ignorans se conseruatae uitae praemium mulieri debere, anno pòst cum ad uernum solem fortè apricantem eam, quae sibi benigne fecerat, perspexisset, demisso atque humili uolatu proxime ad ipsam profecta, in eius sinum lapidem euomuit, deinde ntecto subsedit. Cuius facti admiratione commota He racleis, dubitabat quid istuc esset.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
