Latin
LIBER
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 491
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur lapidem intus alicubi deposuisset, nocte insequenti somno soluta, eum fulgere, &radiatam domum tanquam immissis tacibus ex eo splendere perspexit: ubi uero Ciconiam comprehendisset, &uulneris cicatricem percepisset, hanc agnouit eam esse quam miseratione commota curauisset. Quemadmodum Ciconia obtrectatrix est. CAP. E Porphyrionis &Canis riualitate, &obtrectaDtione suprà mentionem feci: nunc de Ciconia agam, ea enim etiam riuali inuidia laborare fertur: Nam cum in Crannone Thessaliae eximia forma muliet, cui nomen esset Alcinoe, à coniuge peregre profecto domi relicta, stupri consuetudine cum seruo quodam fecisset, hoc quidem ipsum Ciconia intelligens, seruiles iniurias in dominum non sustinuit, quominus quà mox facto impetu eum sensu oculorum orbans, iniu riam in dominum illatam ulcisceretur. De Cuculo. CAP. VII. Occix sapiens est, nam cum ei pullos excludendi Efacultas non sit, tamen machinatio quaedam data