Latin
LIBER
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 492
Unproofread scanNot analysed yet
&unde prandere possit habeat, &aduersus incursio nes uentorum firmamentum assequatur. In Nilum hyberni illic uictus desiderio incensae, cum proximum est, è Thracia ut semigrari ingrediantur, ultraque progrediantur. Grus quae est extremo tempore aetatis aftecta, ter circum uniuersum gregem uolans, discedit, supremumque uitae diem conficit, quam primo sepultura reliquae afficiunt, rectà deinde in Aegyptum iter faciunt: neque immensa pelagi spatia alarum robore transmittentes usquam interquiescunt. Aegyptios sementem facientes offendunt, &mensae (ut ita dicam) in armis ciborum redundantia extructae interueniunt, ac tametsi minus inuitatae, hospitalis tamen mensae iure fruuntur. De Gruibus Thraciae, CAP. IX. Rues in Thracia nascuntur, ubi hyems solet esse Gatrox, &tempestas perfrigida, idcircoque eam, quòd