Latin
LIBER
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 494
Unproofread scanNot analysed yet
Lapis quem deuorant, ut eo tanquam saburra firmentur uolantes, auri index est: quem postquam eò ubi habitant se applicauerunt reuomunt. Eas nauta cum uidet gyros agere, subindeque reuolutare in medio maris intelligit, contrarijs uentis impellentibus illas, ab itinere instituto absi stere, auium discipulus factus, ad portum renauigat, et nauem incolumem seruat. Earum gubernandi rationem hominibus regendi Resp. doctrinam dedisse ferunt. Earum clangores pluuias accersere fama est, earundemque cerebrum quippiam amatorium habet, utile ad conciliandam mulierum gratiam, si modò bene animaduerterunt, qui haec primi obseruarunt. SYLLII ACCESSIO. De eadem CAP. X. CVm uehementi uento coelum infestum est, non quemadmodum cum sunt bonae tempestates fal catae, sed triquetrae uolant, neue circunflante uento, ordo conturbetur, neue etiam funditus de suscepto itinere depellantur. Grues, sicut Cicero ait, cum loca calidiora petentes maria transmittunt, trianguli, formam efficere: eius autem summo angulo aër ab ijs aduersus pellitur.