# Ex Aeliani Historia 495

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/495

Deinde sensim ab utroque latere tanquam remis, ita pennis cursus auium leuatur: basis autem trianguli quam efficiunt Grues, ea tanquam à puppi uenus adiuuatur, eaeque in tergo praeuolantium colla & capita reponunt: quod quia ipse dux facere non potest, quia non habet ubi nitatur, reuolat, ut ipse quoque quiescat: in eius locum succedit ex consequentibus: eaque uicissitudo in omni cursu conseruatur. GYLLII ACCESSIO. De eadem. CAP. XI. Ristophanes Byzantius Grues scribit deuorare Alapides, ut cum bene sublimes uolantes, & rectà ad conficiendum iter attendentes, aspectum ad inferiora impeditum habent, de uia fessae eos deijciant, & ex lapidum casu percipiant, supra maréne an terram subuolent: nam si ad mare lapides deferantur, iter su sceptum facere pergunt, sin ad terram decidant, à uolando requiescunt. CAP. XII. De Asteria. Vis nomine Asterias mansuescit in Aegypto, Aatque adeo praeclare humanam uocem intelligit, ut si quis huic conuicium faciens uel appellauerit seruam, ex ea contumelia irascitur: uel eandem ipsam uoca uerit pigram, ea sic dolenter tanquam ignobilitatis & segniciae arguta indignatur. CAP. XIII. De Caprimulgo. CAprimulgus inter animalia audax est, paruas Oenim aues aspernatur, fortiterque audet capras im petere, atque earum uberibus aduolans, lac suggit nec poenas à pastore timet: quin etiam pro saturitate Capris sceleratissimum praemium reddit, eis caecitatem afferens, uberisque lacteos fontes funditus exsiccans. De coitu, & uisus recuperatione Hirundinum. XIIII. AP. Versae Hirundines coeunt, contrà atque caeterae

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
