Latin
LIBER
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 496
Unproofread scanNot analysed yet
Aaues: cur id faciant causa retrusa est, atque abdita: aliquorum tamem sermone in uulgus peruagatum est, eas sic coire, quòd Tereum regem horreant, nequando latenter irrepens, nouam tragoediam efficiat. Hirundinibus à natura donum meo iudicio summum tributum est, si acu eorum oculi puncti excaecentur, uisum recipiunt. Quid igitur Tiresiam amplius admiramur (tametsi hic &apud inferos) Homeri testimonio sapientissimum Hirundo significatione sua pulcherrimi temporis ostendit aduentum: ea hominis studiosa est, cuius contubernalem se esse gaudet: cum ei rursus bonum uidetur, discedit. Homines Homeri lege, hospitalitatis eam tecto recipiunt: qui praecipit, hospitem praesentem esse diligendum, discedere uero uolentem dimittendum. De iustina Hirundinis. CAP. XV. *Vstitiam mater Hirundo aduersus filios suos serMat, in distributione cibariorum suam cuique tribuens dignitatem: non enim unica tantum cibi uectione omnes pascit, neque enim posset, cum ea quae affert pusilla, &pauxillula sint; primum in lucem editum primò pascit: deinde ab illo secundum: tertium, tertio loco partum alit: sicque deinceps usque ad quinum progreditur.