# Ex Aeliani Historia 496

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/496

Aaues: cur id faciant causa retrusa est, atque abdita: aliquorum tamem sermone in uulgus peruagatum est, eas sic coire, quòd Tereum regem horreant, nequando latenter irrepens, nouam tragoediam efficiat. Hirundinibus à natura donum meo iudicio summum tributum est, si acu eorum oculi puncti excaecentur, uisum recipiunt. Quid igitur Tiresiam amplius admiramur (tametsi hic & apud inferos) Homeri testimonio sapientissimum Hirundo significatione sua pulcherrimi temporis ostendit aduentum: ea hominis studiosa est, cuius contubernalem se esse gaudet: cum ei rursus bonum uidetur, discedit. Homines Homeri lege, hospitalitatis eam tecto recipiunt: qui praecipit, hospitem praesentem esse diligendum, discedere uero uolentem dimittendum. De iustina Hirundinis. CAP. XV. * Vstitiam mater Hirundo aduersus filios suos serMat, in distributione cibariorum suam cuique tribuens dignitatem: non enim unica tantum cibi uectione omnes pascit, neque enim posset, cum ea quae affert pusilla, & pauxillula sint; primum in lucem editum primò pascit: deinde ab illo secundum: tertium, tertio loco partum alit: sicque deinceps usque ad quinum progreditur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
