Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 498
Unproofread scanNot analysed yet
GYLLII ACCESSIO. CAP. XVII. De Hirundinum mundicia. Vnces ex domel cis fedibus egrediuntur, ut urinam Lbene penitus occultent. Hirundines docent, paruulos pullos excrementa extra nidos emittere, uicinę ad moriendum, se in lutum abijcientes, pullis latebram parant. Hirundinum antequam ex sese pariunt apparatum uidemus, ut ad fundamentorum stabilitatem pri mum robustiores festucas subijciunt, deinde debiliores superimponunt: neque angulatum nidum construunt, sed rotundum, quòd ciusmodi figura non maiorem modò firmitatem &constantiam habeat, sed &capaciorem la xitatem, &minus insidijs patentem. In quodam Mauritaniae flumine Hirundines septenum cubitorum sunt, &gulam ad respirandum persoratam hapent. Ex animalibus duo, quae hominum hospitio utuntur, Musca &Hirundo, nulla arec ad hominum tractationem mansuescere possunt: neque nobis quicquam officij cum quapiam animi grati uel minima lignificatione compensant. Nam Musca, quòd sibi timeat negotium exhiberi, prehensari perhorret: Hirundo uero sic homini diffidit, ut neque mansuefieri possit, neque quicquam non periculi plenum ab homine expectare.