# Ex Aeliani Historia 501

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/501
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/501

Aliae uero Ibes ex Aethiopia Nili alluuionibus serpentes Aegyptum appetentes conficiunt, eorum conatibus obuiam cuntes: quae causa prohibet Aegy ptios ex accessu serpentium perire. In Aegypto sacerdo tes non omni aqua se aspergunt, sed ea duntaxat, ex qua Ibim bibisse credunt: nam planè sciunt hanc nunquam lordidam aquam bibere solitam esse. Illam Ibidis etiam uim de Aegyptiorum libris accepi: ea nimirum cum in pennas, quae sub pectus existunt, collum & caput abdiderit, cordis figuram exprimere. Eandem Aegyptij ferunt ore coire, & parere: ueruntamen ea de re mihi non facile persuadent. Qui Taricheae bestijs praesunt, Ibidis intestinum sex & non aginta cubitorum esse affirmant. Quod idem in Lunę defectione comprimitur: Iccircoque oratio nis parenti Mercurio eiusmodi auem aiunt in amore esse, quia orationis speciem similitudinemque gerat: nanque eius nigrę pennae cum tacito, & nondum emisso sermone comparari queunt: nec dum uero prolatae orationi: intimorum sensuum enunciatrici, candidae possunt conferri. Apion eam ait longissimae uitae esse. Atque in eam rem Hermopolis sacerdotes citat sibi sanè immortalem lbim ostendisse, quod quidem ipsum huic non minus procul à uero abesse uidetur, quam ab omni ratione abhorrere existimo. Quòd autem calidissima sit natura, propterea uel pessimarum rerum conficientissima uorago est: siquidem Serpentes & Scorpios exest, & conficit, atque ex his partim facile & calore, quo permulto abundat, ex terit, & concoquit: partim nullo negotio excrementa excernit, atque expellit: aegritudine perraro afficitur. In quidlibet uel sordidissimum, quamuis immittit ro strum, ut quippiam illic inquirat, ex inquisitione tanen cibi, cum se quieti tradit, cubile lauat, & purgat. In palmis, ad euitandos Feles, nidificat: non enim facile in palma ob eminentem & cutellatum trunci corticem ij saepe repulsi & reiecti, sursum correpere possunt. Iam porro si pennis Ibidis Crocodilus contingatur, immobilis redditur. CAP. XXI. De pullis Luciniae. Veinia uisa est, quae pullos suos cantiunculas do Lceret, & uersiculos quos imitarentur, traderet:

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
