Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 502
Unproofread scanNot analysed yet
quòd si capiatur iam confirmata ętate, &inclusa asser uetur in cauea, idcirco se &cantu &cibo abstinet, &pro seruitute uenatorem silentio ulciscitur, quia omnium uehementissime auium libertatis retinens est: quarum rerum experientes uiri, iam aetate grandes capere omittunt, &pullos comprehendere student. Quanta gloriae cupiditate Luscinia laborat. CAP. XXII. Harmidem Massiliensem audio dicentem, non Omodò musicae perstudiosam esse Lusciniam, ucrum gloriae etiam cupidam. Cum enim in deserta solitudine sibi tantum canit, tum simplicem cantum &illaboratum edit: cum autem captiua tenetur, &non o0 3 caret caret auditoribus, cantum uariat, contendit, remittit, exprimit, obscurat. GYLLII ACCESSIO. De eadem. CAP. XXIII. Vciniae pullos docent canere, ac si qui capiantur Ladhuc cantandi rudes, interque homines alantur, ideo peius canunt, quòd ante legitimum tempus à magistris parentibus subducti fuerint: cum igitur aluntur cum parentibus, erudiuntur &discunt, non ob quaestum, sed quòd ex cantu mirificam uoluptatem capiant. De Lutea &Virconc.