Latin
CAP. XLVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 515-2
Unproofread scanNot analysed yet
Anseris speciem habet, tum probe cum Vulpe callida improbitate comparari potest: atque etiam si corpore quàm Anser inferior sit, animi tamen robore su perior, &ad inuadendum praestantior habetur: ab Aquilae &Felis &caeterorum hostium suorum iniurijs se desendit, &propulsat. Pullos suos uehemen ter amat, eandemque operam quàm Perdix in eis tuen dis ponit: nam ante suos foetus sese prouoluens, aucupi spem sui capiendi ostendit: hi uero interea cum uenator illuditur, clabuntur: quibus fuga elapsis, is sese alis alleuans discedit, ac saepe ut pulli facilius elabantur, capiendum se uenatoribus praebet. De Spino. CAP. LII. D notionem auium periti Spinum auem dicunt Aex spinis, ubi uiuit, nomen traxisse. Haec cum