# Ex Aeliani Historia 516

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/516
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/516

non sit à musis auersa, splendide canora est. Quòd si, sicut Aristoteles ait, Spini & Sali sanguinem in codem uase permisceas, & simul temperes, non coire nec commisceri: hunc sacrum esse aiunt genijs, qui praesunt hominibus itinera ingredientibus. Spini aues in posterum longissime prouidentes, hominibus ad rerum futurarum coniecturam sapientiores sunt. Etenim hyemem suturam praesentiunt, & nitem praenoscunt, & multa cautione obseruant, ne ijs opprimantur: itaque earum acerbitates metuentes, tanquam ad perfugia, sic ad loca nemoribus frequen tia confugiunt. CAP. LIII. De Pico martio. YNcuruato rostro & adunco est Picus martius, quo Iquercus percutit, unde à Graecis Dryacolaptes ap

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
