Latin
CAP. LVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 522
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque circulatores qui uenantur in Africa serpentes, talia machi nantur, ad mouendam hominum admirationem eas mansuefactas circungestant, &simul ipsis terrae Africae quantum satis sit ad earum usum comportant, quod ipsum prouident, ne serpentes pereant, ob eamque causam cum ad hanc insulam peruenerunt, non prius feras bestias exponunt, quàm terram peregrinam, quam secum portant, substrauerint: ex quo fit, ut multitudinem imperitam congregent, atque stupidam deti neant, &tametsi eae quidem sese incitant, non loco tamen se mouent, neque ex domestico &uernaculo puluere excedunt. Sin in externum &hosticum solum egrediantur, è uita quoque exeunt. AP. LX. De Otide siue Tarda, Tis ex omnibus auis equorum studiosissima cenOsetur, cuius rei hoc testimonio est, quòd caetera animalia uel in pratis, uel in collibus pascentia aspernatur: equum uero ut aspexerit, magno statim cum gaudio ad ipsum aduolans, appropinquare pergit, more hominum equini generis amantissimorum. GYLLII ACCESSIO. Deeadem CAP. LXI. Enophon Otides dicit breui uolatu uti, ut si quis Sceleriter instet, eas capere possit: nam uolant exiguo tractu, &celeriter fatigantur, ac nimirum ad hanc rationem comprehenduntur: Cum huiusmodi uolu cres omnium quae homo agit imitari conentur, uenatores contra ipsas stantes, certa quadam re oculos sibi ungunt, praeparatis alijs unguentis oculos &cilia conrr glutina glutinantibus, quae quidem ipsa non ab eis procul in paruis peluibus ponunt: Otides ubi uiderunt uenatores se ungere, hoc idem effingunt, ex pelui uiscum sumentes, quare cito capiuntur. Equo delectantur: Si quis equinam pellem induerit, quotquot uolet uenabitur, nam equorum studio captae eo accedunt. De Oto. CAP. LXII. Tus uolucris similis est Noctuae, praeterquam quòd nocturnus non est: secundum aures duas pennulas habet: imitator hominum est, quos saltanes cum imitari conatur, capitur. Quare qui facile decipiuntur, Comici Otos appellant. Qui maxime idoneus est ad eos comprehendendos, saltat, &simul ipsos contra aspicientes ad saltationem inducit, alios à tergo latens uoluptate aemulandi captos compreiendit.