Latin
CAP. LXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 524
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius factum parietis curator intelligens, herbam illam è luto aufert, non quidem ad eos usus ad quos Vpupa utebatur, sed ad resignandos thesauros ad eum nihil pertinentes. Indicam Vpupam duplo maiorem nostra &formo siorem Indorum rex amores &delicias suas circungestat, &eius uenustatem summa admiratione frequenter intuens, magnam laetitiam uoluptatemque capit. CAP. LXIIII. De auibus Diomedeis. INsula quaedam nomine Diomedea, auibus DiomeIdeis abudat, hae hominibus natione barbaris neque quippiam nocent, neque eos adeunt: Sin Graecus aduena eo diuerterit, diuino quodam munere ab his auibus aditur, alis explicatis, tanquam manibus, ad prensationem &complexum. Graecos se pertrectantes non refugientes, intrepide se palpari sustinent: in accumbentium inus aduolant, uelut ad mensas hospitales inuitatae. Vulgò socij Diomedis esse iactantur, qui unà cum co contra Ilium arma tulerunt. prima eorum natura in auium speciem immutata, etiam nunc se esse Graecos &Graecorum studiosos perseuerare. Herodius Ostreorum uoracissimus est, &quemadmodum Conchas Pelecanes exsorbent, sic is Ostrea: testis obducta uorat, &in ea sede, quae ingluuies appellatur, concalesa ciens, tandiu custodit, quoad calore stomachi discluduntur. Post ubi is ipse diductas senserit testas, eas euomit, &carnem ad sustentandum se retinet. De Merope. LXV. CAP. Erops auis contrà uolat atque caeterae: aliae enim Momnes quasi sursum ad oculos uersus: illa uero rctro ad caudam uersus uolat. Et profecto naturam uolatus, admiratione &insolentia pleni, quem facit hoc animal, summopere miror. De Meropis pietate aduersus parentes suos. LXVI. CAP. Erops eo iustior Ciconijs existimanda est, quòd II non in senectutem parentes alere differt, sed statim ut per aetatem uolare potest, hoc ipsum exequitur. Iustitia enim &pietate omnibus auibus praestat. Scopes, quos Theodorus uertit Asionos, salta