# Ex Aeliani Historia 526

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/526

Callimachus duo genera ponit, Scopas, & Aiscopas, id est, semper Asiones: quorum alterum uocale sit, alterum mutum. Alexander Myndius dicit, apud Home rum non Scopas per sigma, sed Copas legi oportere. Aiscopes omnibus anni temporibus patent: cae sane esculentae non sunt, propter carnis uitium. Scopes ali quando apparent, neque tamen uno aut altero plus die commorantur, quae esui accommodatae sunt, & ualde probantur, & differunt à perennibus illis uelocitate, & Turturis & Palumbis similes sunt. De Horione aue Indica. CAP. LXVIII. Litarchus in India scribit uolucrem amatorio Caffectu flagrantem, nomine Horionem, nasci, ma gnitudine Herodio similem, rubris cruribus, oculis caeruleis, sic à musica instructam, ut naturae munere tam suauiter canat, ut ipsas Sirenes lacessere possit. FINIS LIBRI XV. SEXTVS DE VI ET NATVRA ANIMA LIVM. De Psittacis Indicis, & reliquis auibus. CAP. N regijs aedibus Indiae, ubi regum

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
