Latin
CAP. LXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 527
Unproofread scanNot analysed yet
maximus illic regna tenentium aetatem degit, cum alia permulta &magnam hominum admirationem, &nullam comparationem habent, quibus cum sanè nec Memnonia Susa, neque tota eorum Reip. administratio est conferenda, neque Ecbatanorum magnificentia cum his in comparatione coniungenda est. Etenim illa Persici fastus uanitas, si cum ijs comparentur, uideri possint: tum porrò in hortis Indiae Pauones &Fasiani mansueti aluntur, &plantae quidem summa regiorum procuratorum cura elaboratae sunt. Enimuero umbrosa sunt nemora, &pa stiones arboribus consitae, &rami sapienti quadam frondatorum colligatione conserti, &contexti: alij enim ex alijs nexi sunt, alij in alios implicati, arbores semper uirentes nulla fenectute solia amittunt, ex eisque partim sunt indigenae, partim ex alijs locis Indiaemagno studio importatae, quae ®ionem ornant. Oliuam terra India non gignit, neque aliunde importatam fert. Sunt item aliae aues ab nex u liberę, nullaque seruitutis conditione astrictae, quae sua spone eò uentitantes, nidos fingunt, &construunt, ubi etiam Psttaci aluntur, &sursum deorsum, ultro citroque circum regem uersantur.