Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 528-2
Unproofread scanNot analysed yet
GYLLII ACCESSIO. De Psittacis. CAP. III. Vi memoria nostra terras antiquis ignotas peragrarunt, mirifica animi solertia in construendo nido Psittacos esse affirmant. Etenim procerissimam inuestigant arborem, tenuibus ramis, &intolerabilibus ad quiduis graue sustinendum, ad quarum cacumina pensilem sarculum alligant, ex quo nidum affabre &callidissimo artificio factum suspendunt, pilae modo rotundum, sanequàm exiguo ad aditum &exi tum relicto foramine. Quod quidem ipsum eos moliri afferunt, ut serpentium insidijs uiam obstruant: non enim ex tam subtilibus ramis pensilem nidum serpentium natio corpore grauis inuadere audet.