# Ex Aeliani Historia 528-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/528-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/528-2

GYLLII ACCESSIO. De Psittacis. CAP. III. Vi memoria nostra terras antiquis ignotas peragrarunt, mirifica animi solertia in construendo nido Psittacos esse affirmant. Etenim procerissimam inuestigant arborem, tenuibus ramis, & intolerabilibus ad quiduis graue sustinendum, ad quarum cacumina pensilem sarculum alligant, ex quo nidum affabre & callidissimo artificio factum suspendunt, pilae modo rotundum, sanequàm exiguo ad aditum & exi tum relicto foramine. Quod quidem ipsum eos moliri afferunt, ut serpentium insidijs uiam obstruant: non enim ex tam subtilibus ramis pensilem nidum serpentium natio corpore grauis inuadere audet.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
