# Ex Aeliani Historia 528

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/528
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/528

Nec Psittacum idcirco Indorum quisquam, & si eorum magna illic multitudo sit, edit: quòd eos sacros putent, & Brachmane quidem ex auibus plurimi hunc existiment. Quod quidem ipsum non abs re se facere profitentur, quòd olus Psittacus humanam uerborum appellationem explanata oris expressione, & uocis conformatione imitando consequatur. Atque etiam in ijs hortis perbella stagna sunt manu facta, ubi maxima magnitudine pisces cicures aeuum agitant: nec eos quisquam alius piscatur, quàm regis liberi, qui nondum ex pueris excessere: ij enim in aqua tranquilla, & non periculosa, ludentes, & captant pisces, & uero natare discunt. De Psittacis Indicis. CAP. II. Vemadmodum pueri erudiuntur, sic ex tribus DIndiae generibus omnes humanae uocis usum addiscunt. In syluis inconditam uocem cuiusmodi aues indoctae edere solent, mittunt: non autem expressum os & explanatum habent.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
