# Ex Aeliani Historia 53

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/53

Postea uero quàm eorum domitores duritiam animi tandiu paulatim molliuerunt, quoad pristinae inexpugnabilis seritatis eos ceperit obliuio, de manu cibum sumendum dant. Hi necessitate pressi, cum non malitiose iam, tum uero hilarioribus oculis, & mansuetioribus, quàm essent soliti, intuentur. Horum autem, qui sunt aetate robusti, uinculis ruptis, cum dentium robore, tum uero promuscide arbores reuellunt, & frangunt, uixque sero admodum, partim fame, partim ciborum illecebris, partim uerberibus mansuefiunt. Vt uero cicures euaserunt, panibus maximis, hordeo, caricis, uuis, caepis, allijs, iunco, palma, hederaceis solijs, uescuntur. Quemadmodum amant consuetam terram CAP. XXVIII. elephanti. Bstracti à suis elephanti sedibus patrijs, quamuis Auinculis primum & fame, deinde uarijs cibariorum blandimentis mansuefacti sint, tanta tamen naturalis soli illecebra tenentur, ut patriae memoria eis obscurari & euanescere nequeat. Quare cum horum plerique grauissimo moerore suscepto conficiuntur: tum uero quidam ex his, uberrime flentes, tantam lachrymarum uim profundunt, ut oculorum sensibus capiantur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
