# Ex Aeliani Historia 534

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/534
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/534

Erram Mariandyneam aues aspectu nigras incoAlere ferunt, quae figura corporis & forma Accipitribus similes esse uidentur: eae usu carnium cum se abstinent, tum in omni uictus ratione se continent, eis enim ad cibum semina satis sunt. Cum autumnus esse ccepit, Ilium gregatim aduolant. Eas autem idcirco Memnonias uocant, quòd rectà ad Memnonis sepul chrum proficiscantur: id enim uel etiam nunc à Troadis incolis ad ornamentum Memnonis conditum ibi fuisse dicitur, atque Memnonis cadauer ex caede à matre in Susa tantopere decantata exportatum fuisse, ut humatione afficeretur, eque dignitate illius exequiarum iusta ei persoluerentur. Aues igitur Memno nis gentiles quotannis eò proficisci, ibique primum in contrarias partes distrahi, deinde pugnam committere, eamque summa contentione tandiu pugnare, dum ex his media pars percat, altera uictrix discedat. Iam de causis cur haec accidant philosophari, nec mihi libet, neque etiam uacuus sum ad scrutanda naturae abstrusa atque abdita. De Parnopibus Galatarum. CAP. XVII. 88 3 Eudo Vdoxus ait Galatas, qui ad orientem solem perti Dnent, eiusmodi facere, quae si cui credibilia uidentur, fidem adhibeat: sin minus, reijciat. Cum maximi Parnopum greges, ut nubes esse uideantur, in Galatiae agros inuolantes, frugibus incommodant, tum Galatae quibusdam precationibus & obsecrationibus utuntur, simul & sacra conficiunt, quibus aues implorant: eae autem illorum precibus obsequentes, frequentes ueniunt, & Parnopes perdunt. Ac si quis è Galatis eas ipsas comprehenderit, hoc supplicium in eum ex legibus illius gentis constitutum est, ut morte mulctetur. Ac si huic qui eas caeperit ignotum fuerit, aues tantopere offenduntur, ut iterum inuocatae, propter impunitatem illius, non ipsorum precationibus obtemperent. De Phattage Indica.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
