Latin
CAP. XVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 536
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER terficiunt, simul &quod homines gestant ferrum, perforant: &ad corticeam uestem, quam crassam sibi uenatores accommodant, eiusmodi auium rostra sic adhaerescunt, tanquam ad uiscum paruularum auicularum alae. Iam uero ad Gruum magnitudinem accedunt, atque Ibidum similitudinem gerunt, praeter rostrum, quod &robustius, &haudquaquam incuruum est. GYLLII ACCESSIO. CAP. XX. De Tetrace aue. Pud Athenaeum libro nono DipnosophistaArum, haec de Tetrace legi: Quum quidam, inquit, auis genus esse dixisset, more grammaticorum, qui de omnibus dubijs dicere solent, genus herbae, genus auis, genus lapidis. Tum Larensius, uir Roma nus inquit, uirorum optime, scio Aristophanem, in Auibus, mentionem fecisse Porphyrionis, Pelecanis, &Tetracis. Tum Alexandrum Myndium secundo de auibus, non magnam auem, sed inter paruas commemorasse Tetracem, magnitudine auis frugilegae, colore figulinae testae distinctam, fruges comedere: cum qua pepererit, uoce τετράζεν. Epicharmus in Nuptijs Haebae: Capientem, ait, Coturnices, Passeres, Galeritas, Purpureas, Tetragas frugilegas. Postquam, inquit, nihil habetis, ut ex silentio intelligo, uobis auem demonstrabo. Ab Imperatore enim praefectus eram Misiae, hanc auem ubi uidi, &sic appellari à Misijs &Paeonibus didici. At Tetracem esse ex dictis Aristophanis recordatus sum. Cum autem existi marem dignam auem esse, de qua mentionem Aristoteles faceret, tractatum illum eius tot talentis aestimatum (nam ipsum octingenta talenta ab Alexandro ex historia animalium accepisse peruagatum est) legens, non de eiusmodi aue quicquam inueni.