Latin
CAP. XVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 538
Unproofread scanNot analysed yet
nelli insidiantur, sed ex floribus aluntur, ac cum alijs compascentibus ad pastiones uolant: tametsi mellis conficiendi &condendi industria carent, non tamen prorsus otiosae sunt: earum enim quaedam aquam Regi, &Apibus uetulis apportant, nam seniores apud Regem ad eius stipationem selectae permanent: aliae uero hoc munere funguntur, ut mortuas ex alueo efferant, mundos enim &puros fauos eis esse oportet: mortuam apem intra alueum fauorum non esse patiuntur: aliae uero ex his nocte excubant, substructiones, non secus ac paruam urbem uigilijs asseruantes. De ratione aedificandi Apium.