# Ex Aeliani Historia 538

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/538
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/538

nelli insidiantur, sed ex floribus aluntur, ac cum alijs compascentibus ad pastiones uolant: tametsi mellis conficiendi & condendi industria carent, non tamen prorsus otiosae sunt: earum enim quaedam aquam Regi, & Apibus uetulis apportant, nam seniores apud Regem ad eius stipationem selectae permanent: aliae uero hoc munere funguntur, ut mortuas ex alueo efferant, mundos enim & puros fauos eis esse oportet: mortuam apem intra alueum fauorum non esse patiuntur: aliae uero ex his nocte excubant, substructiones, non secus ac paruam urbem uigilijs asseruantes. De ratione aedificandi Apium.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
