# Ex Aeliani Historia 541-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/541-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/541-2

sirenes, aliae operariae, aliae figulae. Nicander ait Cephenas fructum afferre, atque in Capadocia mel sine fauis Apes conficere ferunt, idque ut oleum perinde pingue esse. In Trapezunte Pontica ex buxo mel nasci accepi, hocque cum esse odoratu graue, tum eos qui deducti sunt de mente, ad sanitatem restituere, atque comitiali morbo laborantes sanare. Itemque in Media mel ex arboribus stillare, ut ait Euripides in Bacchis: in Cithaerone dulceis ex ramis guttas manare: in Thracia ex plantis mel nasci dicitur: in Mycono non gignitur Apis, quinetiam importata moritur. De studio Apum erga regem suum.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
