Latin
CAP. XXXVI
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 549
Unproofread scanNot analysed yet
ex colore Cinereum, alterum Membrax, quod quidem nomen nescio cur huic generi impositum sit: aliud argutum, aliud Cercopam, aliud Achatiam nuncupant: tot Cicadarum genera me audisse memini, cui plura ueniunt in mentem, explicet. De animalibus unum diem uiuentibus. CAP. XLII. Nimalia Ephemera idcirco sunt appellata, quòd Aid aetatis uiuunt, ut uno die cursum uitę conficiant, ex fece uini acescenti originem trahunt, aperto dolio ut in lucem suscepta sunt, è uita excedunt, ea facilitate praedita, ut ingredi quidem in uitam natura illis det, malis quidem quibus uita referta est, celerrime liberet, ne nimirum quam partem suarum calumnitatum sentiant. Aristoteles ait bestiolam apud Hypanium fluuium, unum diem uiuentem, sub lucem matutinam nasci, post autem ad solis occasum extingui. DePy