Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 552
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLIX. Vemadmodum homines uarijs linguis loquuntur, sic animalibus rationis expertibus natura comparauit ut diuersum quiddam &uarium sonent. Ex hominibus aliter Scytha, aliter Indus loquitur, ali ter Graecus. Animalium alia fremunt, alia mugiunt, alia hinniunt, quaedam rudunt, quaedam latrant, alia rugiunt, nonnulla clangunt, aut strident, alia suauiter cantant: sunt etiam quae balbutiant: &sexcenta naturae dona alia alijs animantibus propria existunt. Quemadmodum aliena hortatione non egent pestiae ad fortitudinem, sicut homines. CAP. TOmines ut boni uiri sint, hortatione egent, &suasic nis oratione plena, quae &metum tollat, &addat animos. Athletae quidem ad stadia hor111 4 tandi tandi sunt, milites ad arma. Robore non item extrinsecus assumpto hestiae egent, at ex sese potius uires incitant, &semet confirmant, Aper quidem pugnaturus, lapidibus (Homero teste) dentes exacuit. Leo ne quid ignaue faciat, flagellans semetipsum cauda excitat. Elephanti autem ad certamen ut incendantur, promuscide sese uerberant: neque tamen ad hoc ipsum cuiusquam egent praeceptis.