# Ex Aeliani Historia 557

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XLVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/557
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/557

Iam porrò id quam significationem habet, Thessalis explicandum relinquo. Tenedij olim praestantissimam grauidam uaccam alunt, & cum peperit, tanquam sanè puerperae inseruiunt: Pullum recentem natum coturnis induti immolant: qui eum securi percusserit, lapidatione facta appetitur, atque ad expiandam occisionem in mare fugit. LVI. De inuidis bestijs. CAP, Riste esse nomen inuidiae, omnique dedecore infame, Euripedes inquit: quod etiam in nonnullis animalibus rationis expertibus habitat, penitusque inhaeret. Stellio enim, ut Theophrastus ait, simul atque senectutem membranam hybernam exuit, eam uorans consumit, ob inuidiam, ex qua laborat aduersus hominem, quòd suam tuniculam planè scit contra comitiales morbos plurimum ualere.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
