# Ex Aeliani Historia 56-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/56-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/56-2

scerrimeque Macedones incumberent, primo in sues pice oblitos incendium Megarei excitarunt, deinde sic incensos in hostes immiserunt. li itaque furore inflanmati, cum in elephantorum agmina incurrerunt, tum clamantes, nempe igni flagrantes, quasi quibusdam furijs elephantos incitarunt, & grauiter perturbarunt: hi enim nullum neque ordinem tenebant, neque amplius, quanuis à primo aetatis tempore domiti fuissent, mansuefacti erant: siue quòd sua quadam recon lita natura à suillo pecore longe abhorreant, grauique in id odio sint: siue etiam quia horum absonum uocis acumen perhorreant.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
